44. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.16
(((Desolabo et absorbebo simul. Vastabo montes ac colles, et omnem herbam eorum arefaciam, ponam Fluvios in insulas, et stagna eorum exsiccabo, ducam caecos in via non noverunt, ponam tenebras coram iis in lucem, et contorta in rectitudinem, surdi audite, et caeci spectate videndo, Esaj: XLII: 14.15.16.18; de desolatione et postea illuminatione in Divinis veris.))) [7.8.9.] Ne timeto, quia tecum Ego, ab oriente educam semen tuum, ab occidente colligam te, dicam septentrioni da, et meridiei ne inhibe, adduc filios meos e longinquo, et filias meas ab extremitate terrae omnem vocatum a nomine meo, in gloriam meam creavi, formavi eum, etiam feci illum; educ populum caecum, cui oculi sunt, et surdos quibus aures, Esaj: XLIII: 5.6.7.8, de Nova Domini Ecclesia, post Redemptionem. [9.] Ecce Ego faciens novum, nunc progerminabit, etiam ponam in deserto viam, in solitudine fluvios; honorabit Me fera agri, dracones et noctuae, eo quod dederim in deserto aquas, fluvios in solitudine, ad potandum populum meum, electum meum, Esaj: XLIII: 19.20, de Nova Ecclesia, post peractam redemptionem. [9.] Dicet Hierosolymae, habitaberis, et urbibus Jehudae, aedificabimini, et vastitates ejus erigam, dicendo Hierosolymae, aedificare, et Templo, fundare, Esaj: XLIV: 26.27.28. ((((Destructores tui et devastatores tui ex te exibunt, nam quoad vastationes tuas et desolationes tuas, procul aberunt absorptores tui, Esaj: XLIX: 17.19.)))) (((((Duo haec obvenerunt tibi, devastatio et confractio, filii tui defecerunt, jacuerunt in capite omnium platearum, Esaj: LI: 19.20.))))) [9.] Consolabitur Jehovah omnes vastitates Zionis, adeo ut ponat desertum ejus sicut Eden, et solitudinem ejus sicut hortum Jehovae, laetitia et gaudium invenietur in ea, confessio et vox cantus, Esaj: LI: 3. [7.8.9.] Coeli sicut fumus evanescent, et terra sicut vestis veterascet, sed salus mea in aeternum erit, et justitia mea non infringetur, Esaj: LI: 6. [9.] Ecce Ego disponens cum stibio lapides tuos, et fundamenta ponam tua in sapphiris: ponamque pyropum soles tuos, et portas tuas in lapides carbunculi, omnemque finem tuum in lapides desiderii; omnes filii tui docti a Jehovah, multaque pax filiorum tuorum, in justitia firmaberis, Esaj: LIV: 11.12.13.14, de Nova Domini Ecclesia, qualiter paene describitur nova Hierosolyma in Apocalypsi, futura post Redemptionem, de qua in praecedentibus vers: 5.8, agitur. [7.8.9.] Sic dixit Jehovah, custodite judicium, et facite justitiam, quia prope est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur, Esaj: LVI: 1. de adventu Domini.