Scriptural Confirmations (Whitehead) n. 45

Previous Number Next Number See English 

45. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.17

[7.10.10.9.10.9.9.10.6.7.7.9.10.7.8.10.9.] (((Agitur de vastatione boni et veri, et inde eorum mutatione [in] malum et falsum in Ecclesia, ut describitur Esaj: LIX: 1 ad 16, et dicitur vastatio et confractio in semitis eorum, vers: 7. postea in eodem Capite de adventu Domini et redemtione a versu 16 ad 21, ubi et dicitur: Vidit Jehovah, quod non vir, obstupuit quod non intercedens, ideo salutem praestitit Ipsi brachium Ipsius, et Justitia Ipsius suscitavit Ipsum: unde induit Justitiam sicut loricam, et galeam salutis super caput suum, induit etiam vestes vindictae, et texit se sicut pallio zelo, iram inimicis suis, retributionem hostibus suis: ideo timebunt ab occasu nomen Jehovae, et ab ortu solis gloriam Ejus. Quamvis venerit sicut flumen angustum, spiritus Jehovae signum inferet in illo; tum veniet Zioni Redemtor: hoc foedus meum cum illis, inquit Jehovah, spiritus meus qui super Te, et verba mea quae posui in os tuum, non recedent ex ore tuo, et ex ore seminis tui, ex nunc et usque in aeternum, vers: ad 21. --In Capite sequente LX: agitur de Ecclesia Domini post judicium super malos, ita post redemtionis actum, de qua ita: Surge illuminare, quia venit lux tua, et gloria Jehovae super te exorta est; nam ecce tenebrae obtegunt terram, et caligo populos: sed super te exorietur Jehovah, et gloria Ejus super te videbitur: et ambulabunt gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem ortus tui: attolle circumcirca oculos tuos, et vide, omnes congregantur et veniunt ad te; omnes e Scheba venient, aurum et thus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt. Aperientur portae tuae jugiter, interdiu et noctu non claudentur, ad adducendum ad Te exercitum gentium, nam gens aut regnum, quae non servient Tibi, peribunt: suges lac gentium, et ubera regum suges, ut scias, quod Ego Jehovah Salvator tuus, et Redemtor tuus potens Jacobi. Non audietur amplius violentia in terra tua, vastatio et confractio in terminis tuis, sed vocabis salutem muros tuos, et portas tuas laudem. Non erit amplius Sol in lucem interdiu, et in splendorem luna non lucebit tibi, sed erit Jehovah in lucem aeternitatis, et Deus tuus in decus tuum, Es: LX: 1 ad 22, de nova Domini Ecclesia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church