46. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.18
--Continuatur status Ecclesiae Cap: LXI: a Domino, quod reparaturus omnia, ita: --Tunc aedificabunt vastitates aeternitatis, desolationes priores erigent, et renovabunt urbes vastitatis, desolationis generationis, et vos sacerdotes Jehovae vocabimini, ministri Dei nostri; dabo mercedem operis eorum in veritate, et foedus aeternitatis excidam illis, Cap: LXI: 1 ad 11; --agitur postea de statu Ecclesiae post alterum adventum et post redemtionem tunc, quae Ecclesia est nova Hierosolyma, de qua in Apocalypsi, de qua ita Esaj: Cap: LXII: ubi haec: Propter Zionem non tacebo, et propter Hierosolymam non quiescam, usque dum exeat sicut splendor justitia ejus, et salus ejus sicut lampas ardeat; tunc videbunt gentes justitiam tuam, et omnes reges gloriam tuam, et vocabitur tibi nomen novum, quod os Jehovae enuntiabit; erisque corona decoris in manu Jehovae, et cidaris regni in manu Dei tui; non dicetur tibi amplius deserta, et terrae tuae non dicetur amplius vastitas, et tibi vocabitur beneplacitum meum in ea, et terrae tuae maritata, nam beneplacebit Jehovae in te, et terra tua maritabitur, sicut gaudium sponsi super sponsa, gaudebit super te Deus tuus. Super muros tuos, o Hierosolyma, constitui custodes, tota die et nocte jugiter non tacebunt, commemorantes Jehovam, ne detur silentium, donec reparaverit et posuerit Hierosolymam laudem in terra. Juravit Jehovah per dextram suam, et per brachium roboris sui, si dedero frumentum tuum amplius cibum hostibus tuis, sed qui colligent illud, comedent illud, et laudabunt Jehovam; transite, transite in portas, parate viam populo; ecce Jehovah audiri fecit usque ad extremitatem terrae, dicite filiae Zionis, ecce salus tua veniet, ecce merces ejus cum illo, et pretium operae coram illo; vocabunt illos, populus sanctitatis, redemti Jehovae, et tu vocaberis, quaesita urbs, non deserta, Esaj: [LXII:] 1 ad 12.