Heavenly Doctrine (Tafel) n. 222

Previous Number Next Number See English 

222. His adjicientur aliqua ex Arcanis Caelestibus (n. 9217[? 9127]):--

"Qui de sensu interno seu spirituali Verbi nihil novit, non aliter scit quam quod par 'carnem et sanguinem,' in Verbo intelligatur caro et sanguis; sed in sensu interno seu spirituali non agitur de vita corporis, sed de vita animae hominis, hoc est, de vita spirituali ejus, quam victurus est in aeternum: haec vita describitur in Verbo in sensu litterae per talia quae sunt vitae corporis, nempe per 'carnem' et 'sanguinem;' et quia vita spiritualis hominis subsistit per bonum amoris et verum fidei, ideo bonum amoris intelligitur per 'carnem,' et verum fidei per 'sanguinem,' in sensu interno Verbi: haec per 'carnem et sanguinem' intelliguntur in caelo; similiter per 'panem et vinum,' quoniam per 'panem' prorsus simile ibi intelligitur quod per 'carnem,' et per 'vinum' prorsus simile quod per 'sanguinem.' Sed illi qui non spirituales homines sunt, hoc non capiunt; maneant itaque in sua fide, modo credant quod in Sacra Cena ac in Verbo sanctum sit, quia a Domino. Sit quod non sciant ubi id sanctum; usque qui aliqua perceptione interiore pollent, expendant num caro per 'carnem,' et sanguis per 'sanguinem' intelligatur in his locis:-- In Apocalypsi, 'Vidi angelum stantem in sole, qui clamavit voce magna, dicens omnibus avibus volantibus in medio caeli,..Congregamini ad cenam magni Dei; ut comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium super illis, et carnes omnium liberorum et servorum, parvorum et magnorum' (xix. 17, 18);

quis usquam haec intelliget, nisi sciat quid 'caro' in sensu interno significat, et nisi quid 'reges,' 'chiliarchi,' 'fortes,' 'equi,' `sedentes super illis,' 'liberi' et 'servi?' Et apud Ezechielem, 'Sic dixit Dominus Jehovih, Dic omni avi caeli, omni bestiae agri, Congregamini et venite; congregate vos a circuitu super sacrificium meum, quod Ego sacrifico vobis, sacrificium magnum super montibus Israelis, ut comedatis carnem et bibatis sanguinem: carnem fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis,....et comedetis adipem ad satietatem, et bibetis sanguinem usque ad ebrietatem, de sacrificio meo quod sacrificabo vobis; satiabimini super mensa mea, equo, et curru, forti, et omni viro belli:...sic dabo gloriam meam inter gentes' (xxxix. 27-22)." (Agitur ibi de convocatione omnium ad regnum Domini, et in specie de instauratione ecclesiae apud gentes; et per "comedere carnem et bibere sanguinem," significatur appropriare sibi Divinum Bonum et Divinum Verum, ita sanctum quod procedit a Divina Humano Domini. Quis non videre potest quod non caro per "carnem" et sanguis per "sanguinem" ibi intelligatur? ut quod "carnem fortium comederent," "sanguinem principum terrae biberent," et quod "sanguinem biberent usque ad ebrietatem;" tum quod "satiarentur equo, curru, forti et omni viro belli." (Quid per "aves caeli" et "bestias agri "in sensu spirituali significatur, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 110, et in notis ibi l [videatur editio princeps].) "Expendantur nunc haec, quae Dominus de sua carne et de suo sanguine dixit apud Johannem, 'Panis, quem Ego dabo, caro mea est.... Amen, amen, dico vobis, nisi comederitis carnem Filii hominis, et biberetis Ipsius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui comedit meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo illum extremo die; nam caro mea est vere cibus, et sanguis meus est vere potus: qui comedit meam carnem, et bibit meum sanguinem, in Me manet, et Ego in illo. ....Hic panis est qui e caelo descendit' (vi. 50-58). Quod 'caro' Domini sit Divinum Bonum, et 'sanguis' Divinum Verum, utrumque ab Ipso, constare potest ex eo, quod illa sint quae nutriunt vitam spiritualem hominis; inde dicitur, 'Caro mea est vere cibus, et sanguis meus est vere potus:' et quia homo per Divinum Bonum et Verum conjungitur Domino, ideo etiam dicitur, 'Qui comedit carnem meam et bibit sanguinem meum, habebit vitam aeternam; et ille in Me manet et Ego in illo.'" Et supra in eo capite, "Ne operemini cibum qui perit, sed cibum qui manet in vitam aeternam" (vers. 27). Quod "manere in Domino" sit esse in amore in Ipsum, Ipse Dominus docet apud Johannem (cap. xv. 2-12).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church