Heavenly Doctrine (Tafel) n. 221

Previous Number Next Number See English 

221. De Sacrificiis. Quod "holocausta" et "sacrificia" significaverint omnia cultus ex bono amoris et veris fidei (n. 923, 6905, 8680, 8936, 10042). Quod "holocausta" et "sacrificia" significaverint Divina caelestia, quae sunt interna ecclesiae ex quibus cultus (n. 2180, 2805, 2807, 2830, 3519): cum variatione et discrimine secundum maria cultus (n. 2805, 6905, 8936). Quod ideo plura genera sacrificiorum fuerint, et illorum varii processus, et quoque variae bestiae, ex quibus (n. 2830, 9939[? 9391], 9990). Varia, quae in genere significaverunt, quod constare {1}possint ex singulis per sensum internum evolutis (n. 10042). Quid "bestiae" quae sacrificabantur, in specie significaverunt (n. 10042). Quod in ritualibus et processualibus sacrificiorum contineantur arcana caeli (n. 10057). Quod in genere contineantur arcana glorificationis Humani Domini; ac in sensu respectivo arcana regenerationis et purificationis hominis a malis et falsis; quapropter erant pro variis peccatis, reatibus, et purificationibus (n. 9990, 10022, 10042, 10053, 10057). Quid significatum est per quod "imponerent manus" super bestias quae sacrificabantur (n. 10023). Quid per quod in holocaustis "inferiora mactatarum bestiarum ponerentur sub superioribus earum" (n. 10051). Quid per "minchas," quae tunc etiam adolebantur (n. 10079). Quid per "libamen" (n. 4581, 10137). Quid per "sal," quod etiam adhibebatur (n. 10300). Quid per "altare," et omnia ejus (n. 921, 2777, 2784, 2811, 2812, 4489, 4541, 8935, 8940, 9388, 9389, 9714, 9726, 9963, 9964, 10028, 10123, 10151, 10242, 10245, 10344). Quid per "ignem altaris" (n. 934, 6314, 6832). Quid per "comessationem ex sanctificatis" (n. 2187, 8682). Quod sacrificia non mandata fuerint, sed charitas et fides: ita quod modo permissa (ostensum ex Verbo, n. 922, 2180). Cur permissa (n. 2180, 2818). Quod holocausta et sacrificia, quae fiebant ex agnis capris, ovibus, haedis, hircis, juvencis, bobus, una voce dicta fuerint "panis" constare potest ex his locis:--

Illa "adolebit sacerdos super altari, panis igniti Jehovae" (Levit. iii. 11, 16);

Filii Aharonis "sancti erunt Deo suo, neque profanabunt nomen Dei sui, quia ignita Jehovae, panem Dei sui, illi offerentes..... Sanctificabis illum, quia panem Dei tui ille offerens. ....Vir de semine" Aharonis, "in quo fuerit macula, non accedet ad offerendum panem Dei sui" (Levit. xxi. 6, 8, 17, 21);

"Praecipe filiis Israelis, et dicas ad eos, Oblationem meam, panem meum, in ignita odoris quietis observabitis, ut offeratis Mihi in stato tempore suo" (Num. xxviii. 2);

Qui tetigerit immundum non comedet de sanctificatis; sed lavabit..carnem suam in aqua,...."et postea comedet de sanctificatis, quia panis ejus hoc" (Levit. xxii. 6, 7);

"Qui offerunt super altari meo panem pollutum" (Malach. 1, 7). Inde nunc est, quod supra, (n. 214) dictum sit, nempe, "Sancta Cena includit et comprehendit omnem cultum Divinum institutum in Ecclesia Israelitica; holocausta enim et sacrificia, in quibus cultus illius ecclesiae principaliter constabat, una voce dicta fuerunt 'panis;' inde etiam Sancta Cena est ejus complementum." Ex omnibus his nunc videri potest quid per "panem" intelligitur apud Johannem:--

"Dixit..illis Jesus, Amen, amen dico vobis, non Moses dedit" illis "panem e caelo, sed Pater meus dat vobis panem e caelo verum; panis namque Dei est qui descendit e caelo, et vitam dat mundo. Dixerunt..Illi,...Domine, semper da nobis panem hunc. Dixit..illis Jesus, Ego sum panis vitae; qui venit ad Me, non esuriet, et qui credit in Me, non sitiet unquam. ....Qui credit in Me, habet vitam aeternam. Ego sum panis vitae. ....Hic est panis qui e caelo descendit, ut quis ex eo comedit non morietur. Ego sum panis vivens, qui e caelo descendit; si quis comederit ex hoc pane, vivet in aeternum" (vi. 31-35, 47-51). Ex his et illis patet quod "panis" sit omne bonum quod procedit a Domino, nam Ipse Dominus est in suo bono: ita quod "panis et vinum" in Sancta Cena sint omnis cultus Domini ex bono amoris et fidei. -1 possint pro "possit"


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church