Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 184

Previous Number Next Number See English 

184. Quis regeneratur. Quod homo non prius regenerari possit, nisi instructus sit veris fidei et bonis charitatis (n. 677, 679, 711, 8635, 8638-8640, 10729). Quod qui solum in veris sunt et non in bono, non regenerari possint (n. 6567, 8725). Quod nemo regeneretur, nisi sit charitate praeditus (n. 989). Quod non regenerari queant, nisi qui conscientiam habent (n. 2689, 5470). Quod quisque regeneretur secundum facultatem recipiendi bonum amoris in Dominum et charitatis erga proximum per vera fidei ex doctrina ecclesiae, quae ex Verbo (n. 2967, 2975). Quinam porro regenerari possunt, et quinam non possunt (n. 2689). Qui vitam fidei et charitatis vivunt, et in mundo non regenerantur, quod in altera vita regenerentur (n. 989, 2490).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church