Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 258

Previous Number Next Number See English 

258. Quod in Verbo Sensus spiritualis sit qui vocatur Sensus internus. Quod nemo scire possit quid sensus internus Verbi, nisi sciat qui correspondentia (n. 2895, 4322). Quod omnia et singula, usque ad singularissima, quae in naturali mundo sunt, correspondeant spiritualibus, et inde significent illa (n. 2890-2893(? 1886-1889), 2897(? 2987)-3003, 3213-3227). Quod spiritualia, quibus correspondent naturalia sub alia facie appareant in naturali, ut non internoscantur (n. 1887, 2396(? 2395), 8920). Quod vix aliquis hodie sciat ubinam Divinum in Verbo, cum tamen in sensu ejus interno seu spirituali, qui hodie quod sit nescitur (n. 2980(? 2899), 4989). Quod mysticum Verbi non aliud sit quam quod sensus ejus internus seu spiritualis continet, in quo agitur de Domino, de Ipsius regno, et de ecclesia, et non de naturalibus quae in mundo (n. 4923). Quod prophetica plurimis in locis non intelligantur, et sic nullius usus sint, absque sensu interno (ab exemplis, n. 2608, 8020, 8398). Sicut quid significatur per "equum album" in Apocalypsi (n. 2760, seq.). Quid per "claves regni caelorum" Petro datas (praefat. ad cap. xxii. Gen., n. 9410). Quid per "carnem," "sanguinem," "panem "et" vinum" in Sancta Cena, et sic cur a Domino instituta est (n. 8682). Quid per prophetica Jacobi de filiis suis (cap. xlix. Gen., n. 6306, 6333-6465). Quid per plura prophetica de Jehuda et Israele, quae non cum illa gente quadrant, nec coincidunt secundum sensum litterae (n. 6331(? 6333), 6361, 6415, 6438, 6444). Praeter innumera alia (n. 2608). De sensu interno seu spirituali Verbi in summa (n. 1767-1777, 1869-1879). Quod in omnibus et singulis Verbi sit sensus internus (n. 1143, 1984, 2135, 2333, 2395, 2495, 2619). Quod illa non appareant in sensu litterae, sed quod usque sint intus in eo (n. 4442).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church