Heavenly Doctrine (Tafel) n. 278

Previous Number Next Number See English 

278. De Influxu Vitae apud Hominem in specie. Quod unica vita sit, e qua omnes tam in caelo quam in mundo vivunt (n. 1954, 2021, 2536, 2658, 2886-2889, 3001, 3484, 3742, 5847, 6467). Quod illa vita sit a solo Domino (illustratum variis, n. 2886-2889, 3344, 3484, 4319, 4320, 4524, 4882, 5986, 6325, 6468-6470, 9276, 10196). (Quod Dominus sit ipsa Vita, videatur Johan. i. 1, 4; cap. v. 26; cap. xiv. 6.) Quod vita a Domino influat apud angelos, spiritus et homines, mirabili modo (n. 2886-2889, 3337, 3338, 3484, 3742). Quod Dominus influat ex Divino suo Amore, qui talis est ut quod suum est velit esse alterius (n. 3742, 4320). Quod omnis amor talis sit; ita infinite magis Divinus Amor (n. 1820, 1865, 2253, 6872). Quod inde appareat vita sicut in homine, et non sicut influens (n. 3742, 4320). Quod vita appareat sicut in homine, est quoque qua causa principalis quae est vita a Domino, et causa instrumentalis quae est forma recipiens, unam causam agunt, quae sentitur in instrumentali (n. 6325). Quod praecipuum sapientiae et intelligentiae angelorum sit percipere et scire quod omne vitae sit a Domino (n. 4318). De gaudio angelorum, percepto et confirmato per loquelam ad me, ex eo quod non vivant ex se sed ex Domino (n. 6469). Quod mali non velint convinci quod vita influat (n. 3743). Quod dubia de influxu vitae a Domino non removeri possint, quamdiu fallaciae, ignorantia, et negativum regnant (n. 6479). Quod omnes ab ecclesia sciant quod omne bonum et verum sit e caelo, hoc est, per caelum a Deo, et quod omne malum et falsum sit ab inferno; et tamen omne vitae se refert ad bonum et verum, et ad malum et falsum, usque adeo ut absque illis nihil vitae sit (n. 2893, 4151). Quod id quoque dictet doctrinale ecclesiae quod ex Verbo (n. 4249). Quod nihilominus homo non credat quod vita influat (n. 4249). Si communicatio et nexus auferretur cum spiritibus et angelis, quod homo ex tempore moreretur (n. 2887). Quod inde quoque pateat quod omne vitae a Primo Esse vitae influat, quia nihil ex se, sed ex prioribus se exstitit, ita omnia et singula a Primo; et quia sicut exstitit etiam omnino subsistet, quoniam subsistentia est perpetua existentia (n. 4523, 5424(? 4524)). Quod angeli, spiritus et homines creati sint ad recipiendum vitam; ita quod modo formae recipientes vitae sint (n. 2021, 3001, 3318, 3344, 3484, 3742, 4151, 5114, 5986). Quod tales formae sint qualiter recipiunt (n. 2888, 3001, 3484, 5847, 5986, 6467, 6472). Quod ideo homines, spiritus, et angeli tales sint, quales sunt formae recipientes vitae a Domino (n. 2888, 5847, 5986, 6467, 6472). Quod homo ita creatus sit, ut in intimis suis, et inde in subsequentibus ordine, recipere possit Divinum, et elevari ad Divinum, et conjungi Divino per bonum amoris et vera fidei, et quod ideo vivat in aeternum, secus ac bestiae (n. 5114). Quod vita a Domino etiam influat apud malos, ita quoque apud illos qui in inferno sunt (n. 2706, 3743, 4417, 10196). Sed quod illi bonum vertant in malum, ac verum in falsum, ita vitam in mortem spiritualem; nam qualis homo, talis receptio vitae (n. 4319, 4320, 4417). Quod bona et vera a Domino etiam jugiter apud illos influant; sed quod illa vel rejiciant, vel suffocent, vel pervertant (n. 3743). Quod illis qui in malis et inde falsis sunt, non vita realis sit; qualis illa (n. 726, 4623, 4742(? 4747), 10284, 10286).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church