Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 196

Previous Number Next Number See English 

196. (Ex Arcanis Caelestibus.) Antequam summatim traditur quid in Arcanis Caelestibus de tentationibus scriptum est, aliquid praefandum est de illis, ut clarius adhuc sciatur undenam sunt. Tentatio spiritualis dicitur, cum intus in homine impugnatur vera fidei, quae homo corde credit, et secundum quae vivere amat; imprimis cum impugnatur bonum amoris, in quo ponit vitam spiritualem. Impugnationes illae fiunt variis modis; per influxum scandalorum in cogitationes et quoque in voluntatem, contra vera et bona; tum per emersionem et recordationem continuam malorum quae homo fecerat, et falsorum quae cogitaverat, ita per inundationem talium; et simul tunc per apparentem interclusionem interiorum mentis, et sic communicationis cum caelo, per quod ei intercipitur cogitare ex sua fide, ac velle ex suo amore. Haec fiunt a malis spiritibus qui apud hominem; et cum fiunt, apparent sub specie anxietatum interiorum, ac dolorum conscientiae, quoniam talia afficiunt et cruciant vitam hominis spiritualem, credente homine quod non sit a malis spiritibus, sed ex se in interioribus. Quod homo non sciat quod {1}illa sint ex malis spiritibus, est causa, quia non scit quod spiritus sint apud illum, mali in malis ejus et boni in bonis ejus, et quod sint in ejus cogitationibus et affectionibus. Tentationes illae gravissimae sunt, quando conjunctae sunt cum doloribus inflictis corpori; et magis si dolores illi diu persistunt et ingravescunt, ac imploratur Divina Misericordia, et usque non liberatio: inde desperatio quae finis. Hic primum aliqua ex Arcanis Caelestibus afferenda sunt De Spiritibus apud Hominem, quia ab illis tentationes:--

Quod apud unumquemvis hominem sint spiritus et angeli (n. 697, 5846-5866). Quod sint in ejus cogitationibus et affectionibus (n. 2888, 5846, 5848). Quod si auferrentur spiritus et angeli, homo non vivere {2}posset (n. 2887, 5849, 5854, 5993, 6321). Quia homini per spiritus et angelos est communicatio et conjunctio cum mundo spirituali, sine qua non foret vita homini (n. 697, 2796, 2886, 2887, 4047, 4048, 5846-5866, 5976-5993). Quod spiritus apud hominem mutentur secundum ejus affectiones quae amoris (n. 5851). Quod spiritus ab inferno sint in amoribus propriis hominis (n. 5852, 5979-5993). Quod spiritus intrent in omnia memoriae hominis (n. 5853, 5857, 5859, 5860, 6192, 6193, 6198, 6199). Quod angeli in fines, ex quibus et propter quos homo ita non aliter cogitat, vult, agit (n. 1317, 1645, 5844[? 5845]). Quod homo non appareat spiritibus, sicut nec spiritus homini (n. 5885[? 5862]). Inde quod spiritus nihil possint videre quod est in mundo nostro solari per hominem (n. 1880). Quod tametsi spiritus et angeli sunt apud hominem in ejus cogitationibus et affectionibus, usque tamen homo in libero sit cogitandi, volendi, et agendi (n. 5982, 6477, 8209, 8307, 10777). (Et praeterea in opere De Caelo et Inferno, ubi agitur De Conjunctione Caeli cum Humano Genere, n. 291-302.) -1 illa pro "non illa" -2 posset pro "possit"


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church