Heavenly Doctrine (Tafel) n. 200

Previous Number Next Number See English 

200. Quod Dominus pugnet pro homine in tentationibus. Quod Dominus solus apud hominem in tentationibus pugnet, et homo nihil ex se (n. 1692, 8172, 8175, 8176, 8273). Quod homo nequaquam ex se possit pugnare contra mala et falsa, quia id feret contra omnia inferna, quae domare et vincere nemo potest nisi solus Dominus (n. 1692). Quod inferna pugnent contra hominem, et Dominus pro homine (n. 8159). Quod homo pugnet ex veris et bonis, ita ex cognitionibus et affectionibus illorum, quae sunt apud illum; sed quod non homo, sed Dominus per illas (n. 1661). Quod homo in tentationibus putet Dominum abesse, quia preces tunc non ita audiuntur prout extra illas, sed quod usque Dominus tunc praesentior sit (n. 840). Quod homo in tentationibus quasi ex se pugnare debeat, et non remittere manus, et non exspectare immediatam opem; sed quod usque credet quod a Domino (n. 1712, 8179, 8969). Quod homo aliter non recipere possit proprium caeleste (n. 1937, 1947, 2882, 2883, 2891). Quale id proprium, quod non sit hominis sed Domini apud illum (n. 1937, 1947, 2882, 2883, 2891, 8497). Quod tentatio non conducat, nec aliquid boni inferat, si homo non credat, usque post tentationes, quod Dominus pugnaverit et vicerit pro illo (n 8969). Qui meritum ponunt in operibus, quod non possint pugnare contra mala, quia pugnant ex proprio, et non permittunt Dominum pugnare pro illis (n. 9978). Quod aegre salvari queant qui credunt se per tentationes meruisse caelum (n. 2273). Quod Dominus non tentet, sed liberet, et inducat bonum (n. 2768). Quod tentationes appareant sicut a Divino, cum tamen non sunt (n.4299). Quomodo intelligitur in Oratione Dominica, per, "Ne inducas nos in tentationes" (ab experientia, n. 1875). Quod Dominus in tentationibus non concurrat permittendo, secundum ideam quam homo habet de permissione (n. 2768). Quod in omni tentatione sit liberum, tametsi non ita apparet; sed quod id liberum sit interius apud hominem a Domino; et quod ideo pugnare et velit vincere, et non vinci, quod absque libero non faceret (n. 1937, 1947, 2881). Quod Dominus per affectionem veri et boni impressam interno homini id faciat, inscio homine (n. 5044). Nam omne liberum est affectionis seu amoris, et secundum quale ejus (n. 2870, 3158, 8907[? 8987], 8990, 9585, 9591).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church