Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 209

Previous Number Next Number See English 

209. (Ex Arcanis Caelestibus.) Quod Baptismus significet regenerationem a Domino per vera fidei ex Verbo (n. 4255, 5120, 9089[? 9088], 10239, 10386-10388, 10392). Quod Baptismus sit in signum quod homo sit ab ecclesia, ubi agnoscitur Dominus a quo regeneratio, et ubi est Verbum ex quo vera fidei per quae regeneratio (n. 10386-10388). Quod Baptismus non det fidem nec salutem, sed quod testetur quod recepturi qui regenerantur (n. 10391). Quod lavationes in Ecclesiis Antiquis, et in Ecclesia Israelitica, repraesentaverint et inde significaverint purificationes a malis et falsis (n. 3147, 9089[? 9088], 10237, 10239). Quod "lavationes vestium" significaverint purificationem intellectus a falsis (n. 5954). Quod "lavatio pedum" significaverit purificationem naturalis hominis (n. 3147, 10241). Explicatur quid significatur per "lavationem pedum discipulorum" a Domino (n. 10243). Quod "aquae" significent vera fidei (n. 28, 2702, 3058, 5668, 8568, 10238). Quod "fons" et "puteus aquarum vivarum" significet vera fidei a Domino, ita Verbum (n. 3424). Quod "panis" et "aqua" significent omnia bona amoris et vera fidei (n. 4976, 9323). Quod "spiritus" significet vitam veri, seu vitam fidei (n. 5222, 9281, 9818). Quid "spiritus" et "caro;" quod "spiritus" significet vitam a Domino, et "caro" vitam ab homine (n. 10283). Inde patet quid significatur per haec Domini verba, "Nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei" [(Joh. iii. 5)];

quod nempe nisi quis regeneratus fuerit per vera fidei et per vitam secundum illa, non possit salvari (n. 10240). Quod omnis regeneratio fiat per vera fidei, et per vitam secundum illa (n. 1904, 2046, 9088, 9959, 10028). Quod lavatio totalis, quae fiebat per immersionem in aquas Jordanis, significaverit ipsam regenerationem, similiter ac Baptismus (n. 9089[? 9088], 10239). Quid significaverit "aquae Jordanis," et quid "Jordanes" (n. 1585, 4255). Quod "diluvium" et "inundatio aquarum" significent tentationes (n. 660, 705, 739, 756, 790, 5725, 6853). Similiter "Baptismus" (n. 5120, 10389). Quomodo repraesentatus est Baptismus e caelo (n. 2299).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church