Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 263

Previous Number Next Number See English 

263. Quod Dominus sit Verbum. Quod in sensu intimo Verbi agatur unice de Dominus, ac describantur omnes status glorificationis Humani Ipsius, hoc est, unionis cum ipso Divino, et quoque omnes status subjugationis infernorum, ac ordinationis omnium ibi et in caelis (n. 2249, 7014). Ita quod in illo sensu describatur omnis vita Domini in mundo, et quod per id praesentia Domini continua sit apud angelos (n. 2523). Proinde quod solus Dominus sit in intimo Verbi; et quod inde Divinum et sanctum Verbi sit (n. 1873, 9357). Quod Dominus dixerit quod impleta sit Scriptura de Ipso, significet quod omnia quae in sensu intimo (n. 7933). Quod Verbum significet Divinum Verum (n. 4692, 5075, 9987). Quod Dominus Sit Verbum quia est Divinum Verum (n. 2533). Quod Dominus sit Verbum etiam quia Verbum est ab Ipso, et de Ipso (n. 2859). Ac de solo Domino in sensu intimo, ita Ipse Dominus ibi (n. 1873, 9357). Et quia in omnibus et singulis Verbi est conjugium Divini Boni et Divini Veri (n. 3004, 5502). Quod "Jesus" sit Divinum Bonum, et "Christus" Divinum Verum (n. 3004, 3005, 3009). Quod Divinum Verum sit unicum reale, et quod id in quo est, quod est ex Divino, sit unicum substantiale (n. 5272, 6880, 7004, 5200(? 8200)). Et quia Divinum Verum procedens a Domino est lux in caelo, et Divinum Bonum est calor in caelo, et quia ex illis omnia ibi existunt, et quia per caelum seu per mundum spiritualem existit mundus naturalis, patet quod omnia quae creata sunt, ex Divino Vero, ita {1}ex Verbo, creata sint, secundum haec verba apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum:" ....et per illud omnia facta sunt quae facta.... "Et Verbum caro factum est" ((i. 1, 3, 14):) (n. 2803, 2884(? 2894), 5272, 7830(? 6880)). (Porro de creatione omnium a Divino Vero, ita a Domino, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 137; et plenius ex binis articulis ibi, n. 116-125, et n. 126-140.) Quod conjunctio Domini cum homine sit per Verbum, medio sensu interno (n. 10375). Quod per omnia et singula Verbi sit conjunctio et quod inde Verbum sit mirabile prae omni scripto (n. 10632-10634). Quod Dominus, postquam Verbum conscriptum est, loquatur per id cum hominibus (n. 10290). -1 ex pro "est"


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church