262. De Sensu Litterae seu Externo Verbi. Quod sensus litterae Verbi sit secundum apparentias in mundo (n. 584(? 589), 926, 1719(? 1408, 2719), 1720(? 1410, 2720), 1832, 1874, 2242, 2520, 2533). Et ad captum simplicium (n. 2533, 9049(? 9048), 9063, 9086). Quod Verbum in sensu litterae sit naturale (n. 8783). Ex causa quia naturale est ultimum, in quod desinunt spiritualia et caelestia, et super quo sicut domus super suo fundamento subsistunt, et quod alioqui sensus internus absque externo foret sicut domus absque fundamento (n. 9360, 9430, 9433, 9824, 10044, 10436). Quod Verbum, quia tale, sit continens sensus spiritualis et caelestis (n. 9407). Et quia tale, quod sit sanctum Divinum in sensu litterae quoad omnia et singula ibi, usque ad unamquamque jotham (n. 639, 680, 1319(? 1869), 1870, 9198, 10321, 10637). Quod leges pro filiis Israelis latae, tametsi abrogatae, usque sanctum Verbum sint, ob sensum internum in illis (n. 9210(? 9211), 9259, 9349). Quod leges, judicia et statuta pro Ecclesia Israelitica et Judaica, quae fuit ecclesia repraesentativa, sint quae adhuc in utroque sensu, externo et interno, valent, sint quae secundum sensum externum omnino custodienda sunt, sint quae possunt esse usui si libet, et sint quae prorsus abrogata (de quibus, n. 9349). Quod Verbum Divinum sit etiam quoad illa quae abrogata sunt (n. 10637). Quale Verbum in sensu litterae, si non intelligitur simul quoad sensum internum, seu quod idem, secundum veram doctrinam e Verbo (n. 10402). Quod ex sensu litterae absque sensu interno, seu absque genuina doctrina ex Verbo, haereses immenso numero scaturiant (n. 10401(? 10400)). Quod illi qui in externo absque interno sunt, non sustineant interiora Verbi (n. 10694). Quod Judaei tales fuerint, et quoque hodie sint (n. 301-303, 3479, 4429, 4433, 4680, 4844, 4847, 10396, 10401. 10407, 10694, 10701, 10707).