Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 261

Previous Number Next Number See English 

261. Quod Verbum conscriptum sit per Correspondentias, et sic per Repraesentativa. Quod Verbum quoad sensum litterae conscriptum sit per meras correspondentias, ita per talia quae repraesentant et significant spiritualia, quae sunt caeli et ecclesiae (n. 1404, 1408, 1409, 1540, 1619, 1659, 1709, 1783, 2179, 2763, 2899). Quod hoc factum sit propter sensum internum in singulis (n. 2899). Ita propter caelum, quoniam illi qui in caelo sunt Verbum non intelligunt secundum sensum litterae ejus, qui naturalis, sed secundum sensum internum, qui spiritualis (n. 2899). Quod Dominus locutus sit per correspondentias repraesentativa et significativa, quia a Divino (n. 9049(? 9048), 9063, 9086, 10126, 10728). Quod Dominus sic locutus sit coram mundo et coram caelo (n. 2533, 4807, 9049(? 9048), 9063, 9086). Quod illa quae Dominus locutus est, impleverint universum caelum (n. 4637). Quod historica Verbi sint repraesentativa; verba, significativa (n. 1540, 1659, 1709, 1783, 2687(? 2686)). Quod Verbum non alio stylo conscribi potuerit, ut per id communicatio et conjunctio cum caelis esset (n. 2899, 6943, 9481). Quod valde errent qui Verbum propter stylum simplicem et rudem ad apparentiam contemnunt, et qui cogitant quod recepturi Verbum si alio stylo scriptum fuisset (n. 8783). Quod etiam modus scribendi et stylus antiquissimis fuerit per repraesentativa et significativa (n. 605, 1756, 9942). Quod sapientes antiqui delectati sint Verbo, quia ibi repraesentiva et significativa (ab experientia, n. 2592, 2593). Si homo Antiquissimae Ecclesiae legisset Verbum, quod clare vidisset illa quae in sensu interno Verbi sunt, et obscure illa quae in sensu externo (n. 449(? 4493)). Quod filii Jacobi in Terram Canaanem deducti sint, quia in illa terra omnia loca ab antiquissimis temporibus repraesentativa facta sunt (n. 1585, 3686, 4441(? 4447), 5136, 6516). Et sicut Verbum ibi conscriberetur, in quo loca nominanda erant propter sensum internum (n. 3686, 4447, 5136, 6516). Sed quod usque Verbum quoad sensum externum immutatum sit propter illam gentem, non autem quoad sensum internum (n. 10453, 10461, 10603, 10604). Ut sciatur quid sunt et quales sunt correspondentiae et qualia sunt repraesentativa in Verbo, ideo aliquid de illis quoque dicetur: -

Quod omnia quae correspondent etiam repraesentent, et inde significent, sic ut correspondentiae et repraesentationes unum sint (n. 2890(? 2896), 2897, 2971(? 2973), 2987, 2989, 2990, 3002, 3225). Qui correspondentiae et repraesentationes (ab experientia et ab exemplis, n. 2703(? 2763), 2987-3002, 3213-3226, 3337-3352, 3472-3485, 4218-4228, 9280). Quod scientia correspondentiarum et repraesentationum fuerit praecipua scientia apud antiquos (n. 3021, 3419, 4280, 4749(? 4748), 4844, 4964, 4965(? 4966), 6004, 7729, 10252). Imprimis apud orientales (n. 5702, 6692, 7097, 7779, 9391, 10252, 10407). Quod in Aegypto prae aliis (n. 5702, 6692, 7097, 7779, 9391, 10252, 10407). Quod etiam apud gentiles, ut in Graecia et alibi (n. 2762, 7729). Sed quod hodie inter scientias deperditas sit, imprimis in Europa (n. 2894, 2895, 2994, 3630, 3632, 3747-3749, 4581, 4966, 10252). Quod usque illa scientia praestet omnibus scientiis, quoniam absque illa non intelligitur Verbum, nec quid significant ritus Ecclesiae Judaicae de quibus in Verbo, nec scitur quale caelum, nec quid spirituale, nec quomodo se habet cum influxu spirituali in naturale, et plura alia (n. 4280, et in locis supra citatis). Quod omnia quae apud angelos et spiritus apparent, sint repraesentativa secundum correspondentias talium quae sunt amoris et fidei (n. 1971, 3213-3226, 3457(? 3349), 3475, 3485, 9481, 9574, 9576, 9577). Quod caeli sint pleni repraesentativis (n. 1521, 1532, 1619). Quod repraesentativa eo pulchriora et perfectiora existant, quo interius in caelis (n. 3475). Quod repraesentativa ibi sint apparentiae reales, quia a luce caeli, quae est Divinum Verum; et hoc est ipsum essentiale existentiae omnium (n. 3485). Causa quod omnia et singula, quae in spirituali mundo sunt, in naturali repraesententur, est quia internum se induit convenientibus in externo, per quae se visibile sistat et appareat (n. 6275, 6284, 6299). Ita finis se induit convenientibus ut se sistat ut causa in inferiore sphaera, et dein ut se sistat ut effectus in adhuc inferiore; et cum finis per causam fit effectus, tunc fit visibilis seu coram oculis apparet (n. 5711). Haec illustrata per influxum animae in corpus, quod nempe anima induatur talibus in corpore, per quae omnia quae cogitat et vult possunt apparere et visibiliter sisti; quare cogitatio cum defluit in corpus, repraesentatur per tales gestus et affectiones quae correspondent (n. 2988). Manifeste affectiones, quae mentis sunt, repraesentantur in facie per varios ejus vultus, adeo ut ibi videantur (n. 4791-4805, 5695). Inde patet quod in omnibus et singulis Naturae lateat interius causa et finis e spirituali mundo (n. 3562, 5711). Quoniam illa quae in Natura sunt, ultimi effectus sunt, quibus insunt priora (n. 4240, 4939, 5051, 6275, 6284, 6299, 9216). Quod interna sint quae repraesentantur, et externa quae repraesentant (n. 4292). Quoniam omnia in Natura repraesentativa spiritualium et caelestium sunt, quod ideo antiquis temporibus ecclesiae fuerint in quibus omnia externa, quae erant ritualia, repraesentativa erant; ideo illae ecclesiae dictae fuerunt ecclesiae repraesentativae (n. 519, 521, 2896). Quod ecclesia apud filios Israelis instituta fuerit ecclesia repraesentativa (n. 1003, 2179, 10149). Quod omnia ritualia ibi fuerint externa quae repraesentaverunt interna, quae caeli et ecclesiae sunt (n. 4288, 4874). Quod repraesentativa ecclesiae et cultus cessaverint cum Dominus in mundum venit, quia Dominus interna ecclesiae aperuit, et quia omnia ecclesiae externa in supremo sensu Ipsum spectaverunt (n. 4832).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church