201. De Tentationibus Domini. Quod Dominus prae omnibus gravissimas et immanes tentationes sustinuerit, quae parum descriptae sunt in sensu litterae Verbi, sed multum in sensu interno (n. 1663, 1668, 1787, 2776, 2786, 2795, 2814, 9528). Quod Dominus ex Divino Amore erga totum genus humanum, pugnaverit (n. 1690, 1691, 1812, 1813, 1820). Quod Domini Amor fuerit salus generis humani (n. 1820). Quod Dominus ex propria potentia pugnaverit (n. 1692, 1813, 9937). Quod Dominus per tentationes et victorias ex propria potentia Justitia et Meritum factus sit solus (n. 1813, 2025-2027, 9715, 9809, 10019). Quod Dominus per tentationes univerit ipsum Divinum, quod fuit in Se ex conceptione, Humano suo, et hoc fecerit Divinum; sicut hominem per tentationes facit spiritualem (n. 1725, 1729, 1733, 1737, 3318, 3381, 3382, 4286). Quod Domini tentationes etiam in fine habuerint desperationem (n. 1787). Quod Dominus per tentationes in Se admissas subjugaverit inferna, ac redegerit ibi et in caelis omnia in ordinem, et simul Humanum suum glorificaverit (n. 1737, 4287, 9397[? 9315], 9528, 9937). Quod Dominus solus contra omnia inferna pugnaverit (n. 8273). Quod inde in Se admiserit tentationes (n. 2816, 4295). Quod Dominus non potuerit tentari quoad Divinum, quoniam inferna Divinum aggredi non possunt; quod ideo assumpserit humanum ex matre, tale quod tentari potuit (n. 1414, 1444, 1573, 5041, 5157, 7193, 9315). Quod per tentationes et victorias expulerit omne hereditarium ex matre, et exuerit humanum ex illa, usque tandem ut amplius non filius ejus esset (n. 2159, 2574, 2649, 3036, 10829[? 10830]). Quod Jehovah, qui in Ipso ex conceptione, in tentationibus apparuerit sicut absens (n. 1815). Quod id fuerit status humiliationis Ipsius (n. 1785, 1999, 2159, 6866). Quod ultima Ipsius tentatio et victoria fuerit in Gethsemane et in cruce, per quam plene subjugavit inferna, et Humanum suum Divinum fecit (n. 2776, 2803, 2813, 2814, 10655, 10659, 10829[? 10828]). Quod "panem non edere et aquam non bibere quadraginta diebus" significet statum integrum tentationum (n. 10686). Quod "quadraginta anni," "menses" aut "dies" significent statum tentationum plenarium a principio ad finem; et quod ille status significetur per durationem diluvii "quadraginta diebus;" per commorationem Mosis super Monte Sinai "quadraginta diebus;" per commorationem filiorum Israelis in deserto "quadraginta annis;" et per tentationes Domini in deserto "quadraginta diebus" (n. 730, 862, 2272, 2273, 8098).