197. Tentationes unde et quales. Quod Tentationes existant a malis spiritibus qui apud hominem, ac injiciunt scandala contra bona et vera quae homo amat et credit, et quoque excitant mala quae fecerat, et falsa quae cogitaverat (n. 741, 751, 761, 3927, 4307, 4572, 5036, 6657, 8960). Quod mali spiritus tunc omni astu et malitia utantur (n. 6666). Quod homo qui in tentationibus, juxta infernum sit (n. 8131). Quod in tentationibus binae vires agant, vis a Domino ab interiori, et vis ab inferno ab exteriori, et quod homo sit in medio (n. 8168). Quod in tentationibus impugnetur amor regnans hominis (n. 847, 4274). Quod mali spiritus aggrediantur solum illa quae sunt fidei et amoris hominis, ita quae sunt ipsius vitae ejus spiritualis, quare tunc de vita ejus aeterna agitur (n. 1820). Status tentationum comparatus cum statu hominis inter latrones (n. 5248[? 5246]). Quod in tentationibus angeli a Domino teneant hominem in veris et bonis quae apud illum, mali autem spiritus in falsis et malis quae apud illum; inde conflictus et pugna (n. 4249). Quod tentatio sit pugna inter hominem internum seu spiritualem et inter externum seu naturalem (n. 2183, 4256). Ita inter jucunda interni et externi hominis, quae tunc sibi opposita sunt (n. 3928, 10351[? 8351]). Quod existat propter discidium inter illa (n. 3928). Ita quod agatur de dominio unius super alterum (n. 3928, 8961). Quod nemo tentari possit, nisi sit in agnitione veri et boni, et in affectione illorum, quoniam alioqui non fit pugna, non enim est spirituale agens contra naturale, ita non de dominio (n. 3928, 4299). Quod is tentetur qui aliquam vitam spiritualem nactus est (n. 8963). Quod tentationes existant apud illos qui conscientiam habent, ita qui in amore spirituali sunt; graviores autem apud illos qui perceptionem, ita qui in amore caelesti sunt (n. 1668, 8963). Quod mortui homines, hoc est, qui non in fide et amore in Deum et in amore erga proximum sunt, non admittantur in tentationes, quoniam succumberent (n. 270, 4274, 4299, 8964, 8968). Quod ideo pauci hodie in tentationes spirituales (n. 8965). Sed quod illi sint anxietates propter varias causas in mundo, quae fuerunt, quae sunt, et quae futura sunt; quae causae conjunctae solent esse cum infirmitate animi ac invalitudine corporis; quae non sunt anxietates tentationum (n. 762, 8164). Quod tentationes spirituales conjunctae soleant esse cum doloribus corporis, et non conjunctae (n. 8164). Quod status tentationum sit immundus et squalidus, quia injiciuntur mala et falsa, et quoque dubia de bonis et veris (n. 5246). Tum quia in tentationibus sunt indignationes, dolores animi, et plures affectiones non bonae (n. 1917, 6829). Quod etiam sit obscurum et dubium de fine (n. 1820, 6829). Et quoque de Divina providentia et auditione; quoniam in tentationibus preces non ita audiuntur sicut extra illas (n. 8179). Et quia homo, cum in tentatione est, sibi videatur in damnatione esse (n. 6097). Causa quod ita sit, est, quia homo sentit clare quae in externo homine fiunt, ita quae mali spiritus injiciunt et evocant, secundum quae etiam homo de suo statu cogitat; non autem sentit quae in interno homine fiunt, ita quae per angelos a Domino influunt; ex quibus ideo nec de statu suo judicare potest (n. 10236, 10240). Quod tentationes utplurimum perducantur ad desperationem, quae est ultimum illarum (n. 1787, 2694, 5279, 5280, 6144, 7147, 7155, 7166, 8165, 8567). Causae (n. 2694). Quod in ipsa tentatione etiam sint desperationes sed quod desinant in communem (n. 8567). Quod homo in desperatione loquatur acerba, sed quod ad illa a Domino non attendatur (n. 8165). Peracta tentatione, quod primum sit fluctuatio inter verum et falsum (n. 848, 857). Sed quod postea luceat verum, et fiat serenum et laetum (n. 3696, 4572, 6829, 8367, 8370). Quod qui regenerantur, non semel sed pluries subeant tentationes, quoniam plura mala et falsa removenda sunt (n. 8403). Quod qui aliquam vitam spiritualem adepti sunt, si in mundo non subeunt tentationes, in altera vita subeant (n. 7122). Quomodo tentationes fiunt in altera vita, et ubinam (n. 537-539, 699, 1106-1113, 1122[?], 2694, 4728, 4940-4951, 6119, 6928, 7090, 7122, 7123[? 7127], 7186, 7317, 7474, 7502, 7541, 7542, 7545, 7768, 7990, 9331, 9763). De statu illustrationis illorum qui e tentatione veniunt, et elevantur in caelum et de receptione illorum ibi (n. 2699, 2701, 2704). Tentatio per defectum veri, et desiderium veri tunc, qualis (n. 2682, 8352). Tentatio infantum in altera vita, per quam discunt resistere malis, qualis (n. 2294). Discrimen inter tentationes, infestationes, et vastationes, quale (n.7474).