Heavenly Doctrine (Tafel) n. 260

Previous Number Next Number See English 

260. Quod in Sensu interno seu spirituali innumerabilia Arcana sint. Quod Verbum in sensu interno innumerabilia contineat quae captum humanum excedunt (n. 3085, 3086). Quod etiam inexplicabilia (n. 1965). Quae solum repraesentantur angelis, et ab illis intelliguntur (n. 167). Quod sensus internus Verbi contineat arcana caeli, quae concernunt Dominum, ac regnum Ipsius in caelis et in terris (n. 1-4,937). Quod arcana illa non appareant in sensu litterae (n. 937, 1502, 2161). Quod plura, quae apud Prophetas sunt, appareant sicut sparsa, quae in sensu interno in pulchra serie continenter cohaerent (n. 7153, 9022). Quod non unica vox, ne quidem unica jotha, abesse queat in Verbi sensu litterae, absque interruptione in sensu interno; et quod ideo ex Divina Providentia Domini Verbum tam integrum conservatum sit, ad omnem vocem et ad omnem apicem (n. 7933). Quod innumerabilia insint singulis Verbi (n. 6637(? 6617), 6620, 8920). Et unicuique voci (n. 1689(? 1869)). Quod innumerabilia sint in Oratione Dominica, et in singulis ejus (n. 6619). Et in praeceptis decalogi; in quorum tamen sensu externo aliqua talia sunt quae nota sunt unicuique genti absque revelatione (n. 8867, 8900). Quod in Verbo imprimis prophetico sint binae expressiones sicut ejusdem rei; sed quod una se referat ad bonum, altera ad verum, ita ad spirituale et ad caeleste (n. 683, 707, 2516, 8339). Quod in Verbo vera et bona sint conjuncta mirabiliter, et quod illa conjunctio solum appareat ei qui scit sensum internum (n. 10554). Et sic quod in Verbo et singulis ejus sit conjugium Divinum, et conjugium caeleste (n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, 5138, 7022). Conjugium Divinum, quod est conjugium Divini Boni et Divini Veri, ita Dominus, in quo solo id conjugium (n. 3004, 3005, 3009, 4158(? 5138), 5194, 5502, 6343, 7945, 8339, 9263, 9314). Quod per "Jesum" significetur Divinum Bonum, et per "Christum" Divinum Verum, et per utrumque conjugium Divinum in caelo, quod est conjugium Divini Boni et Divini Veri (n. 3004, 3005, 3009). Quod hoc conjugium sit in singulis Verbi in sensu ejus interno, ita Dominus quoad Divinum Bonum et Divinum Verum (n. 5502). Quod conjugium boni et veri a Domino in caelo et ecclesia sit quod vocatur conjugium caeleste (n. 2508, 2618, 2803, 3004, 3211, 3952, 6179). Ita quod in eo respectu Verbum sit quasi caelum (n. 2173, 10126). Quod caelum assimiletur conjugio in Verbo ex conjugio boni et veri ibi (n. 2758, 3132, 4434, 4834(? 4835)). Quod sensus internus sit ipsa doctrina ecclesiae (n. 9025, 9430, 10401(? 10400)). Quod qui intelligunt Verbum secundum sensum internum, illi sciant ipsam veram doctrinam ecclesiae, quia sensus internus illam continet (n. 9025, 9430, 10401(? 10400)). Quod internum Verbi etiam sit internum ecclesiae, ut et internum cultus (n. 10460). Quod Verbum sit doctrina amoris in Dominum et charitatis erga proximum (n. 3419, 3420). Quod Verbum in littera sit sicut nubes, et quod in sensu interno sit gloria (praef. ad Gen. cap. xviii., n. 5922, 6343, ubi explicatur, quod "Dominus venturus sit in nubibus caeli cum gloria"). Quod etiam "nubes" in Verbo significet Verbum in sensu litterae, et "gloria" Verbum in sensu interno (praef. ad cap. xviii. Gen., n. 4060, 4391, 5922, 6343, 6752, 8106, 8781, 9430, 10551, 10574). Quod illa quae in sensu litterae sunt, ad illa quae in sensu interno, se {1}habeant sicut projectiones rudes circum cylindrum opticum politum, ex quibus tamen in cylindro sistitur pulchra imago hominis (n. 1871). Repraesentati in altera vita illi qui solum sensum litterae Verbi volunt et agnoscunt per vetulam deformem; qui autem simul sensum internum, per virginem decore amictam (n. 1774). Quod Verbum in toto complexu sit imago caeli, quia Verbum est Divinum Verbum, ac Divinum Verum facit caelum; et quia caelum refert unum hominem, quod Verbum sit in eo respectu sicut imago hominis (n. 1871). (Quod caelum in uno complexu referat unum hominem, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 59-67: et quod Divinum Verum procedens a Domino faciat caelum, n. 126-140, 200-212.) Quod Verbum pulchre et amoene sistatur coram angelis (n. 1767, 1768). Quod sensus litterae sit quasi corpus, et quod sensus internus sit quasi anima illius corporis (n. 8943). Quod inde vita Verbo sit ex sensu interno (n. 1405, 4857). Quod Verbum sit purum in sensu interno, et quod ita non appareat in sensu litterae (n. 2362, 2396(? 2395)). Quod illa quae in sensu litterae Verbi sunt, sancta sint ab internis n. 10126, 10728). Quod in historicis Verbi etiam sit sensus internus, sed intus in illis (n. 4989). Ita quod historica Verbi aeque ac prophetica contineant arcana caeli (n. 755, 1659, 1709, 2310, 2333). Quod angeli non historice percipiant illa, sed spiritualiter (n. 6884). Quod arcana interiora, quae in historicis sunt, minus pateant homini quam in propheticis, causa (n. 2176, 6597). Porro qualis sensus internus Verbi (ostensum, n. 1756, 1984, 2004, 2663, 3035, 7089, 10604, 10614). Illustratum per comparationes (n. 1873). -1 habeant pro "habeat"


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church