Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 277

Previous Number Next Number See English 

277. De Influxu. De influxu caeli in mundum, et de influxu animae in omnia corporis (ab experientia, n. 6053-6058, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598-6626). Quod nihil existat a se, sed a priori se, ita omnia a Primo (n. 4523, 4524, 6040, 6056). Quod omnia sicut exstiterunt etiam subsistant, quia subsistentia est perpetua existentia (n. 2886, 2888, 3627, 3628, 3648, 4523, 4524, 6040, 6056). Quod secundum illum ordinem fiat influxus (n. 7270). Inde patet quod a Primo Esse omnia perpetuo subsistant, quia ab Illo exstiterunt (n. 4523, 4524, 6040, 6056). Quod omne vitae a Primo influat, quia inde est, ita a Domino (n. 3001, 3318, 3337, 3338, 3344, 3484, 3619(? 3628, 3629), 3741-3743, 4318-4320, 4417, 4524, 4882, 5847, 5986, 6325, 6468-6470, 6479, 9276, 10196). Quod omne existere sit ab esse, et quod nihil possit existere, nisi in eo sit suum esse (n. 4523, 4524, 6040, 6056). Quod omnia influant quae homo cogitat et quae vult (ab experientia, n. 904, 2886-2888, 4151, 4319, 4320, 5846, 5848, 6189, 6191, 6194, 6197-6199, 6213, 7147, 10219). Quod homo possit intueri res, cogitare et analytice concludere, sit ex influxu (n. 1288(? 2888), 4319, 4320). Quod homo non vivere possit uno momento, si ei auferatur influxus e mundo spirituali; et quod usque homo sit in libero (ab experientia, n. 2887, 5849, 5854, 6321). Quod vita, quae influit a Domino, varietur secundum statum hominis, et secundum receptionem (n. 2069, 5986, 6472, 7343). Quod apud malos bonum quod influit a Domino, vertatur in malum, ac verum in falsum (ad experientia, n. 3643, 4632). Quod tantum recipiatur bonum et verum, quod continue influit a Domino, quantum non obstat malum et falsum (n. 2411, 3142, 3147, 5828). Quod omne bonum influat a Domino, et omne malum ab inferno (n. 904, 4151). Quod homo credat hodie omnia in se esse et ex se esse, cum tamen influunt, et hoc sciat ex doctrinali ecclesiae quod omne bonum sit ex caelo, et omne malum ex inferno (n. 4249, 6193, 6206). At si crederet sicut res se habet, quod malum sibi non appropriaret; rejiceret enim id a se ad infernum, nec bonum faceret suum, et sic non inde aliquod meritum (n. 6206, 6324, 6325). Quam felix homini status tunc, ab interiori enim videret et bonum et malum, a Domino (n. 6325). Qui negant caelum, aut nihil de eo sciunt, quod nesciant quod aliquis influxus inde sit (n. 4322, 5649, 6193, 6479). Quid influxus (illustratum per comdarationes, n. 6128, 6180(? 6190), 9407). Quod influxus spiritualis sit et non physicus, ita quod influxus sit e spirituali mundo in naturalem, et non e naturali in spiritualem (n. 3219, 5119, 5259, 5427, 5428, 5478(? 5477), 6322, 9110(? 9109), 9111(? 9110)). Quod influxus sit per internum hominem in externum, et non vicissim (n. 1702, 1707, 1940, 1954, 5119, 5259, 5779, 6322, 9380). Quia internus homo est in mundo spirituali, et externus in naturali (n. 978, 1015, 3628, 4459, 4523, 4524, 6057, 6309, 9701-9709, 10156, 10472). Quod apparent sicut influxus sit ab externis in interna, quod sit fallacia (n. 3721). Quod apud hominem influxus sit in ejus rationalia, et per haec in scientifica, et non vicissim (n. 1495, 1707, 1940). Ordo influxus qualis (n. 775, 880, 1096, 1495, 7270). Quod influxus sit immediatus a Domino, et quoque mediatus per mundum spiritualem seu caelum (n. 6063, 6307, 6472, 9682, 9683). Quod influxus Domini immediatus sit in omnium singularissima 6474-6478, 8717, 8728). De mediato influxu Domini per caelum (n. 4067, 6982, 6985, 6996). Quod fiat per spiritus et per angelos, qui adjunguntur homini (n. 697, 5846-5866). Quod ominus per angelos influat in fines, ex quibus et propter quos homo ita cogitat, vult et agit (n. 1317, 1645, 5844(? 5846), 5854): et quod in illa quae sunt conscientiae apud hominem (n. 6207, 6213). Per spiritus autem in cogitationes et inde in res memoriae (n. 4186, 5864(? 5854), 5858, 6192, 6193, 6198, 6199, 6319). Quod hoc ab homine difilculter credi possit (n. 6214). Quod Dominus influat in prima et simul in ultima, seu in intima et simul in extrema, quomodo (n. 5147, 5150, 6473, 7004, 7007, 7270). Quod influxus Domini sit in bonum apud hominem, et per bonum in verum, non autem vicissim (n. 5482, 5649, 6027, 8685, 8701, 10153). Quod bonum det facultatem recipiendi influxum a Domino, non autem verum absque bono (n. 8321). Quod nihil noceat quid intrat in cogitationem, sed {1}quid in voluntatem, quoniam hoc appropriatur homini (n. 6308). Quod Divinum in supremis sit tacitum et pacificum, sed prout descendit versus inferiora apud hominem, quod fiat impacificum et tumultuosum, prupter inordinata ibi (n. 8823). Influxus Domini apud prophetas, qualis (n. 6212). Quod influxus communis sit (de quo, n. 5850). Quod ille sit ccntinuus conatus agendi secundum ordinem (n. 6211). Quod ille influxus sit in vitas animalium (n. 5850). Quoque in subjecta regni vegetabilis (n. 3648). Quod etiam secundum influxum communem cadat cogitatio in loquelam, et voluntas in gestus, apud hominem (n. 5862, 5990, 6192, 6211). -1 quid pro "quod"


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church