Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 279

Previous Number Next Number See English 

279. De Ordine. Quod Divinum Verum procedens a Domino sit a quo ordo, et quod Divinum Bonum sit essentiale ordinis (n. 1728, 2258, 8700, 8988). Quod Dominus sit Ordo, quoniam Divinum Bonum et Divinum Verum sunt a Domino, immo sunt Dominus in caelis et in terris (n. 1919, 2011, 5110, 5703, 10336, 10619). Quod Divina vera sint leges ordinis (n. 2247(? 2447), 7995). Ubi ordo, quod ibi Dominus sit praesens: ubi autem non ordo, quod ibi Dominus non sit praesens (n. 5703). Quoniam Divinum Verum est ordo, ac Divinum Bonum essentiale ordinis, quod ideo omnia et singula in universo se referant ad bonum et verum, ut sint aliquid, quia ad ordinem (n. 2451(? 2452), 3166, 4390, 4409, 5232, 7256, 10122, 10555). Quod bonum, quia est essentiale ordinis, disponat vera in ordinem, et non vicissim (n. 3316, 3470, 4302, 5704, 5709, 6028, 6690). Quod universum caelum, quoad omnes societates angelicas, a Domino dispositum sit secundum Divinum suum ordinem, quoniam Divinum Domini apud angelos facit caelum (n. 3038, 7211, 9128, 9338, 10125, 10151, 10157). Quod inde forma caeli sit forma secundum Divinum ordinem (n. 4040-4043, 6607, 9877). Quod quantum homo secundum ordinem vivit, ita quantum in bono secundum Divina vera, quae sunt leges ordinis, tantum sit homo (n. 4839). Immo, quantum ita vivit, quod tantum in altera vita appareat ut homo perfectus pulcher; quantum autem non ita vivit, quod tantum appareat ut monstrum (n. 4839, 6605, 6626). Inde patet quod homo sit, in quem omnia ordinis Divini collata sunt, et quod ex creatione sit Divinus ordo in forma (n. 4219, 4220, 4223, 4523, 4524, 5114, 5368, 6013, 6057, 6605, 6626, 9706, 10156, 10742). Quod unusquisque angelus, quia est recipiens Divini ordinis a Domino, sit in humana forma, perfecta et pulchra secundum receptionem (n. 322, 1880, 1881, 3633, 3804, 4622, 4735, 4797, 4985, 5199, 5530, 6054, 9879, 10177, 10594). Quod etiam caelum angelicum in toto complexu sit in forma sicut homo; et hoc quia universum caelum, quoad omnes societates angelicas ibi, a Domino dispositum est secundum Divinum ordinem (n. 2996, 2998, 3624-3649(? 3629), 3636-3643, 3741-3745, 4625). Inde patet quod Divinum Humanum sit a quo omnia illa (n. 2996, 2998, 3624-3649, 3741-3745). Inde quoque sequitur quod Dominus sit solus Homo; et quod illi homines sint qui recipiunt Divinum ab Ipso (n. 1594). Quantum recipiunt, quod tantum imagines Domini sint (n. 8547). Quod homo non nascatur in bonum et verum, sed in malum et falsum: ita non in Divinum ordinem, sed in contrarium ordini; et quod inde sit quod nascatur in meram ignorantiam, et quod ideo necessario e novo debeat nasci, hoc est, regenerari; quod fit per Divina vera a Domino, et per vitam secundum illa, ut in ordinem inauguretur, et sic fiat homo (n. 1047, 2307, 2308, 3518, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731). Quod Dominus, cum regenerat hominem, omnia apud illum disponat secundum ordinem, hoc est, secundum formam caeli (n. 5700, 6690, 9931, 10303). Quod homo, qui ducitur a Domino, ducatur secundum Divinum ordinem (n. 8512). Quod interiora, quae mentis, aperta sint in caelum, usque ad Dominum, illi homini qui in Divino ordine est, et clausa illi qui non in Divino ordine (n. 8513). Quod quantum homo vivit secundum ordinem, tantum ei intelligentia et sapientia (n. 2592). Quod Dominus regat prima ordinis et ultima, et quod prima ex ultimis et ultima ex primis, et quod sic omnia contineat in nexu et in ordine (n. 3702, 3739, 6040, 6056, 9828). De ordine successivo; et de ultimo ordinis, in quo successiva simul sunt etiam in suo ordine (n. 634, 3691, 4145, 5114, 5897, 6239, 6326, 6465, 8603, 9216(? 9215), 9217(? 9216), 9828, 9836, 10044, 10099, 10329, 10335). Quod mala et falsa sint contra ordinem, et quod usque a Domino regantur, non secundum ordinem, sed ex ordine (n. 4839, 7877, 10778). Quod mala et falsa per leges permissionis regantur, et quod hoc sit propter ordinem (n. 7877, 8700, 10778). Quod impossibile sit quod contra Divinum ordinem est; ut quod homo, qui in malo vivit, salvari possit ex sola misericordia; tum quod in altera vita mali consociari possint bonis, et plura alia (n. 8700).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church